Holofernis autem altera die praecepit exercitibus suis ut
ascenderent contra Bethuliam
erant autem pedites bellatorum centum viginti milia et
equites viginti duo milia praeter praeparationes virorum
illorum quos occupaverat captivitas et adducti fuerant de
provinciis et urbibus universae iuventutis
omnes pariter paraverunt se ad pugnam contra filios Israhel
et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem qui respicit
super Dothain a loco qui dicitur Belma usque Chelmo qui est
contra Hesdraelon
filii autem Israhel ut viderunt multitudinem illorum
prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita
sua unianimes orantes ut Deus Israhel misericordiam suam
ostenderet super populum suum
et adsumentes arma sua bellica sederunt per loca quae
angusti itineris tramitem dirigunt inter montuosa et erant
custodientes ea tota die et nocte
porro Holofernis dum circuit per gyrum repperit quod fons
qui influebat aquaeductum illorum a parte australi extra
civitatem dirigeret incidi praecepit aquaeductum eorum
erant tamen non longe a muris fontes ex quibus furtim
videbantur haurire aquam ad refocilandum potius quam ad
potandum
sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem dicentes
filii Israhel non in lancea nec in sagitta confidunt sed montes
defendunt illos et muniunt illos colles in praecipitio
constituti
ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos pone
custodes fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio
interficies eos vel certe fatigati tradent civitatem suam quam
putant civitatem montibus positam superari non posse
et placuerunt verba haec coram Holoferne et coram omnibus
satellitibus eius et constituit per gyrum centenarios per
singulos fontes
cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta
defecerunt cisternae et collectiones aquarum omnibus
inhabitantibus in Bethuliam ita ut non esset intra civitatem
unde satiarentur vel una die quoniam ad mensuram dabatur
populis aqua cotidie
tunc ad Oziam congregati omnes viri feminaeque iuvenes et
parvuli simul omnes una voce
dixerunt iudicet Deus inter nos et te quoniam fecisti in
nos mala nolentes loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc
vendidit nos Deus in manibus eorum
et ideo non est qui adiuvet cum prosternamur ante oculos
eorum in siti et perditione magna
et nunc congregate universos qui in civitate sunt ut sponte
nos tradamus omnes populo Holofernis
melius est enim ut captivi benedicamus Deum viventes quam
moriamur et simus obprobrium omni carni cum videamus uxores
nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros
contestamur hodie caelum et terram et Deum patrum nostrorum
qui ulciscitur nos secundum peccata nostra ut iam tradatis
civitatem in manu militiae Holofernis et sit finis noster
brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis
et cum haec dixissent factus est fletus et ululatus magnus
in ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad
Deum dicentes
peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem
fecimus
tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica
iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui
ignorat te
ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum
et cum fatigati his clamoribus et his fletibus lassati
siluissent
exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit aequo animo estote
fratres et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam
forsitan enim indignationem suam abscidet et dat gloriam
nomini suo
si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium
faciemus haec verba quae locuti estis